- IOSUA
- I.IOSUAfil. Nun, Num. c. 13. v. 16. 1. Par. 1. 7. v. 27. Ios. c. 1. v. 1. fuit minister et suecessor Mosis, qui populum Israel per sicentum Iordanis alveum in terram Canaan introduxit. Ο῾μώνυμος et typus Servatoris aostri Iesu Christi, qui silios promissionis Abrahae per Iordanem aerumnarum huius vitae et mortis in requiem vitae aeternae introdunit. Obiit A. M. 2600. Aet. 110. Princip. 25. Vide Morer. Historia eius e sacra Scriptura petenda est. Ioseph. Antiqq. l. 5. c. 9. Α᾿νὴρ μήτε συνέσεως ὢν ενδεὴς, μήτε τοῦ τὰ νοηθεντα πρὸς τοὺς πολλοὺς σαφῶς ἐζενεγκεῖν ἄπειρος, ἀλλ᾿ εν ἀμφοτεροις ἄκρος. Πρός τε τὰ ἔργα καὶ τοὺς κινδύνους ἔυψυχος καὶ μεγαλότολμος, πρυτανεῦσαί τε τὰ κατὰ, τὴν εἰρήνην δεζιώτατος, καὶ πρὸς ἅπαντα καιρὸν τὴν ἀρετὴν ἡρμοσμένης. In Iosuam exstant. R. Aharon aben Chaiim. Antonimus. Augustinus. Bedae Quaestiones. Bonfrerius, Borrhai Comm. Fol. Basileae A. C. 1565. Brentit Comm. Fol. Tubingae A. C. 1575. Buntingus, Angl. Quart. Londini A. C. 1629. Calovit Annootat. Calvini Comm. Crommii Theses Thealog. Lovan. A. C. 1631. Chytraei Enarratio Fol. A. C. 1590. Drulii in loca difficil. Quart. Franekerae A. C. 1618. Ferus. de hales. Hannekinii anxotat. helingii Periocha Octav. Norib. A. C. 1593. lsid. Hispal. de Lapide. Lavateri Homiliae. Magaliani Comm. tom. 2. Fol. Lugd. A. C. 1612. Malvenda. Masii Illustrat. Londini, A. C. 1660. Montani Comm. Quart. Antv. A. C. 1583. Naxera. Nezenius. lenae A. C. 1611. Origenis Homtlia. Paulutios Piscatoris Comm. Procop. Serarius Strigelius. Theodoret. Theodor. Tostatus. de S. Victore Wolfii Sermones. Fol. Tiguri. A. C. 1592. etc. Vide Crowaei Elenchum. Ceterum huius viri res gestas a Phoenicibus Herculi tributas. uti Chamus in Iove Ham mone, Moses in Libero, iosephus in Apide etc. cultisunt, fuse ostendit Voss. Cum enim tam stupenda de hoc Israelitarum Duce varie deserrentur ad Phoenices Aegyptiosqueve vicinos, hi autem Herculeâ vi nihil maius nossent. etiam Iosuam Herculem quendam esse, ipsis creditum, Paulatin etiam Hercules Phoenicius et Israeliticus (ut vicinae erant gentes) confundi coepêrunt: quod eo proclivius fuit, quia Israelitae toties sub Iudicibus deficerent a Deo, connubiis etiam multi cum vicinis iungerentur; quos omnes rediisse ad Deum, parum verisimile est. Hinc miscellae in Religione opiniones liberorum, quae et allis affricabantur inter Phoenices et alios, ipsis eriam Sacerdotibus gentium hoc agentibus, ut Iosua gesta longe adeo lateque didita, quîa animis hominum prorsus eximi non possent, sal. tem suo Numini transcriberentur. Quae omnia manifestiora fient, si paucis conferamus sigillatim, quae Gentiles de pugna Deorum cum Gigantibus, et Scripturae, de pugna Israelitarum cum Cananaeis, prodidêrunt. Et quîdem de iis. qui pugnârunt, disserens Apollod. Bibl. l. 1. ex parteuna fuisse Typhoeum et Gigantum alios refert, ex parte altera, Iovem cum diis ceteris, pariterque Herculem: quem Inpiter σύμμαχον δὲ Α᾿θηνᾶς ἐπεκαλέσατο, Socium ad so consilio Palladus advocaverat. Ubi intelligendus Hercules ille Orientis, aliquot saeculis vetustior Thebano: qui, ob eximiam virtutem Hercules dictus, vero nomine Iosua vocabatur. Huic bellum cum Gigantibus fuit; quales omnino Cananaei. Nec aliud aeque, ac vasta illa statura, primo perculit Israelltas. Inprimis terra Basan Gigantum terra dicebatur. Deut. c. 3. v. 13. cui Rex Og praeerat, quem Graeci Typhonem et Typhaeum appellârunt. Vide de eius mole et lecto ferreo Idem ibid. v. 11. Quomodo autem a Diispugnatum sat, narrantes Poetae, multum itidem ex sacra Hisioria hausêrunt. Iosuâ enim strenue agenre, Deus lapidibus pluit, quibus magnam Gigantum partem obtrivit, los. c. 11. v. 11. cuius rei Historia apad Gentiles quoque duravit. Sed cum de loco fluctuarent incerti, coniectabant, isthic hoc contigisse, ubi con spiceretur magna vis lapidum, quam humana non videretur industria eo deportâsse: ut in Gallia Nallia Narbonensi, inter Rhodanum et Massiliam. Unde P. Mela, l. 2. 6. 5. de hoc campo loquens, Lapideum, inquit, vocant; in quo herculem contra Albionem et Bergiona, Neptuni libero; dimicantem. cum tela defecissent, ab invocato Iove adiutum imbre lapidum ferunt: eredas pluisse, adeo multi passim et late iacent. Sed et belle locus convenit, quo Iosua Cananaeis, Hercules Gigaotibus, bellum intulit. Ut enim varias Gentilium Sententias sicco pede praeteream, quorum quidam in Campis lapideis, ut dictum; alii in Italia, prope Vesevum montem; nonnulli in Phlegraeis campis penins. Pallenes; Paus. iuxta Olympiadem, Arcadiae fontem, unde alternis temporibus, nunc aquae, nunc ignes, erumpant, etc. pugnatum tradunt. Apollon. Argon. l. 2. v. 1217. et seqq. inclitum Gigantem Typhonem periisse refert, ad Nyssam Arabiae, uti faterur Scholinstes mersumque ait sub Serbonidis paludis aquis, Quam paludem prope Pelusium Aegypti statuit, quemadmodum et Plutarch. in vita M. Antonii, Serbonidis, inquit, paludes Typhonis exspirationes vocant Aegyptii. Ibi ergo statuunt Typhonis exitium ubi egêre Israelitae Aegypto egressi, qui eum perdidêrunt. Et quis pitius audientus Homero, qui sic 11. β. v. 781. et seqq.Γαῖα δ᾿ ὑπεςονάχνζε, Δνῒ ὧς τερπικεραύνῳΧωομενῳ, ὅτε τ᾿ ἀμφὶ Τυφώεϊ γαῖαν ἱμάςςῃ,Ε᾿ν Α᾿ρίμοις, ὅθι φασὶ Τυφωίος ἔμμεναι ἐυνάς.Terra autem resonabat, Iove velut sit fulmine gaudentiIrate. quande circa Typhoeum terram verberatIn Anmu, ubi dicunt Typhoei efse cubilia.E quibus colligitur, conflixisse in Syria, quae et Aramaea, uti Syri, Terra Aram, unde Syri Α῎ριμοι καὶ Α᾿ριμαῖοι. Ita einim et Posidon. eu mque secutus Strabo l. 16. sub fin.τοὺς Α᾿ρίμους Homeri imerpretantur. Sic proin ab Hercule contra Gigantes et Typhonea commissum esse proelium volunt in Aradia ac Sytia: quibus lacis contra Cananaeos ac Ogum Bafanis Regem arnia esse suscepta. etiam Moses docet. Nec aetas Herculis ac Iosnae discrepats modo ne intelligatur Thehanus ille, sed alter Orientis quem tum Aegyptium vocare possumus; tum Indicum, h. e. Arabicum; eum Tyrium sive phoenicium: Namque Iosua in Aegypto natus, tantas res in Arabia gessit, quas suo post modum Herculi Phoenices adscriplêre. Eum Thebano esse vetustiorem, clare tradit Lucian, de Dia Syr. Τό γε ῾ἱερὸν᾿ τοῦ Η῾ρακλέος τὸ εν Τύρῳ, οὐ τούτου τοῦ Η῾ρακλέους, τὸν Ε῞λληνες ἀείδουσι, ἀλλὰ τὸν ἐγὼ λέγω, τολλὸν ἀρχαιότερος καὶ Τύρως ἥρως ἐςὶ. Hercalis quidem (templum) illud. quod est Tyri. non huius Herenlis, quem Graeci decantans: sed qutm ege dica, maelte vetastier est et Tyrius beros. Imô eodem hunc, quo Iosua, tempore vixisle, Veterom opinio erat, ut ostendit Euseb. in Chronucis. Nam v. 142. legas. Moses in Sina mone divino fruitue aspectu. At quinquennio antenempe n. 137. reperias, Hercules, cognonento Desahans in Phoenice clarus habetur. Unde et ad nostram usque memoriam a Cappadocibus et Elisioaesibaus, Desanaus adhuc dicitur, etc. Vide Gerh. lohi Voss. de Idol. l. 1. e. 26.II.IOSUAs. ISA. cogn. Zelebis, i. e. Nobilis, Illostris, 6. Turcarum Imp. primagenitus Baiazetis, a Timerlane capti. Bursâ. ubi sedem Imperii Maiores sixerant. expugnatâ, in Europam transiit, omnibus, qui contra se insurrexerant, sub iugom missis. A Musulmanno fratre acie victus et strangulatus, A. C. 1406. Imp. 4. Leunclav. in Ann. Turc. Chalcondyl. Hist. Ture. IOSUA s. Iebosus F. Karchae, celehris Rabbinus, de quo exstat sub fin. Bicorrot, Omnes Sapiantes Ifraelis, tamquam cortex sunt, excepto hoc ealus. Nonnullis fil. dicitur R. A. Kibae, de quo supra. Alius. auctor Halicbet Olam Ann. 5269. iuxtd R. Ganz. vide et Iehosua
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.